Salvete omnes!
Maximo enim gaudio hodie vobis illud fausti nuntiamus, Certamine nempe Ciceronino apud nos die 21 proximo celebrato non paucos fuisse discipulos discipulasque -quos his in photographematibus subridentes paratosque ad omnia pericula subeunda videre potes- eosque ita Latinitatis amore doctrinaque permotos, qui per quattuor integras horas Ciceronis illius et locum interpretari et variis rationibus commentari bene voluerint.
Quorum enim discipulorum ad probationes quod attinet, fere omnes cum doctissimae pulcherrimaeque peritorum iuxta iudicium evaserint, illa a Laura Gonzalez Gallardo composita optima accuratissimaque iudicum sententia fuisse creditur.
Decretum ergo nobis est ut, cum participes omnes doctrina constantia studio Latinitatisque amore laudandos esse credamus, maxime discipulae illi et gratulemur et omnia faustissima exoptemus omina in probatione ea Arpinate, apud Italos, proximo die 9 mensis Maii celebranda.
Magistris magistrabusque autem omnibus gratias permultas necnon congratulationes frequentissimas esse agendas nemo est qui neget, qui tanta quam dederunt opera navarunt, ut brevissimo temporis spatio multisque obstantibus negotiis discipulos parare curare edocere informare qua sunt doctrina bene valuerint. Quos omnes liberrimo animo in proximam Certaminis editionem iam convocamus participandam!
Valete omnes quam optime!