Salvete discipuli discipulaeque omnes!
Novum spatium anni inimus, atque necesse nos rationes aptiores ad disciplinam perbelle persequendam constituere visum. En ergo admonitiones consiliaque nonnulla a vobis bene consulenda:
Hunc ad mensem, quod attinet, debetis:
- Litteris Latinis, melius Romanas diceremus, ad scaenam atque ad orationes habendas pertinentibus studere.
- Compositionem de Festo Natalicio vestro, quomodo id degeritis, facere.
- Colloquia brevia de vita operibusque C.Iulii Caesaris enarrandis parare atque in auditorio constituere.
- Pensum cottidianum ad textum Caesaris et ad capitula Familiae Romanae conficere.
- Numquis vestrum cum aliis condiscipulis commercium condere vellet epistulare?
- Ceterum, excursiones nonnullas facere conabimur, inter quas eae ad oppidulum nomine LANCIA, atque ad Museum Legionensem faciendae numerari possunt.
Bonum animum habeatis!
No hay comentarios:
Publicar un comentario