sábado, 28 de abril de 2012

De discipulis illis Latine loquentibus eisdemque omnino furentibus!

Oportet enim sciatis abhinc aliquot temporis illam apud nos exstare quasi consociationem notissimam nomine Vos Quattuor ubique evulgatam. Quae quidem consociatio si quis quid faciat quidve quae consilia excogitet facienda cognoscere velit, videat modo has imagines, quibus furiosa atque omnino eorum sodalium disperdita mens adumbrari potest...!




O discipuli, quam audaces alacresque vos ipsos praebetis...! Pro comperto ergo illud habeatis, etiam si Latina quam adhibuistis lingua non tam pura immo aliquot mendis inquinata esse videatur, vos felices laetosque in Latinitatem vitae vestrae inmiscendo prorsus apparere, id quod mihi, qui tantam navavi operam vobis in eam informandis linguam, quid aliud nisi omnino laetabundus evadam efficiat?

Valeatis semper una cum sodalibus vestris, Vos Quattuor illi...!



No hay comentarios:

Publicar un comentario