Euge! Ac quem ad lautissimum faustissimumque hodie nuntium vobis omnibus afferamus animum attendite!
Illud enim gratissimi nobis Legionensibus linguae Latinae amatoribus fautoribusque qui sumus contigit, quod Lucia Morán Gaitero, quae discipula linguae nostrae cultusque Latini in lyceo nomine Ordoño II hoc versatur anno, primo apud Hispanos universos in Certamine Ciceroniano praemio est donata!
Quae quidem discipula Emmanuel autem illo Seoane nostro amico dulcissimo optimoque magistro auctore duceque talem in communi Certaminis -die 20 mensis Februari apud Facultatem ad Litteras celebrati- probatione fecit compositionem, ut iudices haud minus quam nonaginta quattuor centesimas partes ei tribuere decreverint. Quibus ergo computis summo apud Hispanos merito in Certamine superando adepto, ecce Lucia victrix primum reportaverit praemium.
Oportet autem scias, suavissime lector lectrixve sis- numquam antea (memoria saltem fretus id dico) discipulum discipulamve Legionensem ullum Certaminis in historia progredienti primum obtinuisse ex tota civitate praemium, quod nunc Lucia nostra obtinuit.
Et iucundum enim et gratissimum nobis si gratulationes permultas Luciae ipsi necnon eius magistro Emmanuel agamus! Quos quidem ambos cultum Romanorum Graecorumque et linguam adamatores cum sint, suas in recentissimo Poesis Festo celebrato partes agentes his imaginibus conspicere poteritis.
Age ergo! Bene vale uterque atque omnia ea, quae Arpini apud Italos mense Maio ineunte in Certaminis Ciceroniani editione universa futura sunt non minus fausta prosperaque eveniant ex imo exoptamus pectore!
Et vos, ceteri lectores quilibet, valeatis pancratice!
No hay comentarios:
Publicar un comentario