Salvi salvaeque sitis, lectores amici quibuslibet Latinitas cordi est!
Die 22 huius mensis, die nempe Iovis, sessio huius anni postrema Societatis nostrae quum celebrata sit, ecce nonnulla eius conventus testimonia verbis imaginibusque usi vobis tradere nobis visum est.
Qua enim in sessione, cuius participes -pro dolor!- variis de causis non tam frequentes numerati sunt, discipuli discipulaeque, qui de studio litterarum classicarum deque operibus quibusdam ab eis confectis erant gratulandi, sua quaeque acceperunt praemia honoresque singulos.
Sophia enim Goyeneche, quam imagine sinistra una cum magistro eius Ansgario videre potes, discipulam in lyceo Ioanne ab Enzina operam dantem necnon a Certamine Ciceroniano quae primam apud nos victoriae palmam reportavit quaeque iter fecerat Italicum Arpinum petens, brevissima protulit omnibus de iis rebus verba, quibus gratulari quoque Societatis moderatoribus gratiam eorum voluit.
Quod ad alios attinet honoratos discipulos, Iudith a Blanco et Marina Alonso Nogueira, a lyceo Eras de Renueva altera, altera ab Legione VII proveniens, primo et secundo sunt donatae praemiis de textu Latino convertendo, Maria vero Alonso ipsa atque Ioannes Ludovicus Campano, a lyceo Ordonio II proveniens, de textu Graeco honorati sunt. Omnes qui, si oculos ad imagines verteris, facile adspici poterunt.
Quos omnes discipulos discipulasque quin maximis caelo laudibus tollamus nullo prorsus modo valemus!
Praemiis autem eis traditis, Caelia Ropero Serrano, linguae Latinae magistra apud nos Legionenses doctrixque, eam habuit orationem luculentissimam, cui inscriptio De Coptorum Aethiopumque artium vestigiis apud Museum Biblicum et Orientalem asservatis, qua animos movit eam auscultantium plurimum.
Cui enim magistrae gratias esse habendas permultas maximopere credimus.
Rebus absolutis hisce ad finem pervenimus sessionis narratae.
Et vos amici amicaeque, pancratice valeatis!
No hay comentarios:
Publicar un comentario