Diarium retiale ad discipulos discipulasque lycei c. n. Iohannes Enzina secundi gradus baccalaureatus quod pertinet.
domingo, 10 de junio de 2018
lunes, 26 de junio de 2017
De discipulis discipulabusque carissimis valedicendis
Discipuli secundi gradus curriculo scholastico absoluto cum sint discessuri, nobis tota pace valedicendi sunt!
Mercurius Legionensis 2017 by Óscar Ramos Rivera on Scribd
Bene ergo valeatis atque prospera faustaque omnia vobis se vertant futura...!
De sessione Societatis Hispanae Studiorum Classicorum apud nos nuper habita
Salvi salvaeque sitis, lectores amici quibuslibet Latinitas cordi est!
Die 22 huius mensis, die nempe Iovis, sessio huius anni postrema Societatis nostrae quum celebrata sit, ecce nonnulla eius conventus testimonia verbis imaginibusque usi vobis tradere nobis visum est.
Qua enim in sessione, cuius participes -pro dolor!- variis de causis non tam frequentes numerati sunt, discipuli discipulaeque, qui de studio litterarum classicarum deque operibus quibusdam ab eis confectis erant gratulandi, sua quaeque acceperunt praemia honoresque singulos.
Sophia enim Goyeneche, quam imagine sinistra una cum magistro eius Ansgario videre potes, discipulam in lyceo Ioanne ab Enzina operam dantem necnon a Certamine Ciceroniano quae primam apud nos victoriae palmam reportavit quaeque iter fecerat Italicum Arpinum petens, brevissima protulit omnibus de iis rebus verba, quibus gratulari quoque Societatis moderatoribus gratiam eorum voluit.
Quod ad alios attinet honoratos discipulos, Iudith a Blanco et Marina Alonso Nogueira, a lyceo Eras de Renueva altera, altera ab Legione VII proveniens, primo et secundo sunt donatae praemiis de textu Latino convertendo, Maria vero Alonso ipsa atque Ioannes Ludovicus Campano, a lyceo Ordonio II proveniens, de textu Graeco honorati sunt. Omnes qui, si oculos ad imagines verteris, facile adspici poterunt.
Quos omnes discipulos discipulasque quin maximis caelo laudibus tollamus nullo prorsus modo valemus!
Praemiis autem eis traditis, Caelia Ropero Serrano, linguae Latinae magistra apud nos Legionenses doctrixque, eam habuit orationem luculentissimam, cui inscriptio De Coptorum Aethiopumque artium vestigiis apud Museum Biblicum et Orientalem asservatis, qua animos movit eam auscultantium plurimum.
Cui enim magistrae gratias esse habendas permultas maximopere credimus.
Rebus absolutis hisce ad finem pervenimus sessionis narratae.
Et vos amici amicaeque, pancratice valeatis!
De Certamine huius anni Ciceroniano Arpinate celebrato
Salvi sitis amici amicae, lectores quilibet dulcissimi rerum! An bene valeatis? Quod prorsus exoptavimus fieri!
Ecce hodie illud fausti comporto, Sophia enim nostra amica Goyeneche discipulaque carissima, Arpini regionem eiusque silvas dum lustrat peragratque, photographemata nobis misit nonnulla, quibus ultimam huius Certaminis celeberrimi Ciceroniani adumbrare saltem celebrationem possimus. Quibus si addiderimus imagines alias easque mobiles, perspicius fusiusque hanc rem callere valebimus:
Ut patet, textus hoc anno Ciceronianum participibus Certaminis propositus vulnus, ut aiunt, acu tangere videtur: de philosophiae enim momento apud nos homines qui nunc sumus deque eius vi ad rectam inter tot mala interque viscissitudines plurimas quas patimur honestam beatam tranquillam fecundam, quis enim tam durus vecorsve erit quin videat et consentiat? At isti contra circulatores flagrant hodie pessimi ubique qui, a toto aberrantes caelo, nullam exstare philosophiae aut humaniorum studiorum necessitatem propalent garriantque...! Quos si quando casuve offendere tibi, amice, evenerit, Ciceronis illa verba aliaque eius modi plurima perpendenda proponas prorsus commendo. Quod non sine magno eis tibique ipsi beneficio ages...!
QVA CAVSA QVAQVE RATIONE CICERO AD PHILOSOPHIAM REVERSVS SIT
Quamquam libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere.
Ego autem quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae summos viros amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
Atque utinam res publica stetisset quo coeperat statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus. Cum autem res publica, in qua omnis mea cura cogitatio opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.
Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem. Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem, posteaquam honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae tempori. ld autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium non erat.
Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima. Quid enim est, per deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt, philosophi nominantur, nec quicquam aliud est philosophia, si interpretari velis, praeter studium sapientiae.
Cicero, De officiis (2, 2-5)
sábado, 29 de octubre de 2016
viernes, 10 de junio de 2016
De Rachel Martínez optima discipula Arpini versante
Salvi sitis salvaeque, amici omnes!
Illud sapidissimum hodie nobis est narrandum, Rachel enim Martinez discipulam eam, quae e Certamine Ciceroniano apud nos Legionenses celebrato victrix suo die evaserit, una cum Francisco Martin magistro eodequem et affabilissimo et humanissimo viro, quattuor per dies terras lustravisse Italas, occasione ea data qua Certamen Ciceronianum idque universum in oppidulo Arpino fuit celebratum.
Quod quidem Certamen, primum atque principale toto in orbe terrarum ad discipulos pertinens quod putatur habendum, plus quam ducentos quinquaginta hoc anno participes ex plurimis totius Europae terrae continentis advenientes convocavit, qui de loco Ciceroniano quodam et interpretando et iuxta nostrae aetatis rationem commentando rogati et iussi sunt.
Quam plurimum nostrae amicae Rachel gratulamur atque omnia bona faustaque ei speramus futura!
Et vos, multum valeatis!
domingo, 17 de abril de 2016
De Certamine Ciceroniano apud nos mense Martio celebrato
Salvete omnes, lectores suavissimi!
Gratum illud est vobis tradere, die nempe quarto mensis Martii idque ab hora quarta postmeridiana, in aedibus Vniversitariis Certamen illud Ciceronianum esse apud nos celebratum.
Cuius quidem Certaminis cum duae tantum discipulae candidatae fuissent probationi superandae (id quod apud nos tota in Certaminis historia raro factum esse narrant) ecce locus ab Ciceroniana anthologia de pace belloque tranctanti depromptus eis interpretandus commentandusque propositus est.
Probatione autem aliquot post dies a professoribus quibusdam perlecta emendataque, ecce Rachel Martínez Carrera, discipula ad lyceum c.n. Ioannes Enzina quae pertinet, iudicum sententia Certaminis palmam reportavit.
Cui enim discipulae congratulationes easque quam maximas eius rei agimus atque omnia prospera faustaque in itinere Italico futuro necnon in probatione Certaminis maxima superanda, Arpini proximo die 6 mensis Maii agenda, ominamur.
Valete quam optime!
lunes, 28 de marzo de 2016
De excursione Matritum nuper facta
Die 28 mensis Ianuarii plus quam quinquaginta discipuli discipulaeque varios ad gradus gregesque nostri lycei pertinentes Matritum peterunt eique non soli sed a duobus magistris linguae sive Latinae sive Graecae comitati.
Quae quidem excursio hunc habuit scopum, ut Museum illud Pratense mane necnon Museum aliud Antiquitatum vesperi et visendum et lustrandum esset.
Quod enim ad Museum Patrense attinet, nonnullae fuerunt tabulae pictae intentionem placitumque discipulorum quae allexerint moverintque. Quas inter eae a Diego Velazquez pictore de mythologia re effictae discipulorum animum sensaque apprime moverunt. Haud aliter si de Francisco illo Goya atque Petro Paulo Rubens dixerimus.
Prandio enim iam sumpto parvaque post cibos requie adempta, Museum illud Antiquitatum una petivimus, quod intrantes interque lustrandum multa et conspicere et gustare antiquitatum Romanarum vestigia ibi asservata potuimus.
Museo autem relicto, haud parva discipulorum turma vias Matritenses tabernis perplurimis speciosissimisque refertas eo emensi sunt animo, ut memorias quasdam donaque nonnulla et emere et Legionem comportare possent. Quod maxima fecerunt alacritate festivitateque.
Iam tandem omnes cum autoraedam longam conscendissent, iter novum idque contrario sensu refecimus Legionem petituri, quem urbem vigilia fere tertia ineunte sani sospitesque Deo gratias attigimus.
Diem ergo placidum suavem iucundum eumque non sine litteris doctrinaque peregimus.
Gratias omnibus perplurimas!
lunes, 1 de junio de 2015
De optimis discipulis valedicendis
Discipuli secundi gradus curriculo scholastico absoluto cum sint discessuri, nobis tota pace valedicendi sunt!
Bene ergo valeatis atque prospera faustaque omnia vobis se vertant futura...!
sábado, 11 de abril de 2015
De Lucia Morán in Certamine Ciceroniano apud Hispanos victrice
Euge! Ac quem ad lautissimum faustissimumque hodie nuntium vobis omnibus afferamus animum attendite!
Illud enim gratissimi nobis Legionensibus linguae Latinae amatoribus fautoribusque qui sumus contigit, quod Lucia Morán Gaitero, quae discipula linguae nostrae cultusque Latini in lyceo nomine Ordoño II hoc versatur anno, primo apud Hispanos universos in Certamine Ciceroniano praemio est donata!
Quae quidem discipula Emmanuel autem illo Seoane nostro amico dulcissimo optimoque magistro auctore duceque talem in communi Certaminis -die 20 mensis Februari apud Facultatem ad Litteras celebrati- probatione fecit compositionem, ut iudices haud minus quam nonaginta quattuor centesimas partes ei tribuere decreverint. Quibus ergo computis summo apud Hispanos merito in Certamine superando adepto, ecce Lucia victrix primum reportaverit praemium.
Oportet autem scias, suavissime lector lectrixve sis- numquam antea (memoria saltem fretus id dico) discipulum discipulamve Legionensem ullum Certaminis in historia progredienti primum obtinuisse ex tota civitate praemium, quod nunc Lucia nostra obtinuit.
Et iucundum enim et gratissimum nobis si gratulationes permultas Luciae ipsi necnon eius magistro Emmanuel agamus! Quos quidem ambos cultum Romanorum Graecorumque et linguam adamatores cum sint, suas in recentissimo Poesis Festo celebrato partes agentes his imaginibus conspicere poteritis.
Age ergo! Bene vale uterque atque omnia ea, quae Arpini apud Italos mense Maio ineunte in Certaminis Ciceroniani editione universa futura sunt non minus fausta prosperaque eveniant ex imo exoptamus pectore!
Et vos, ceteri lectores quilibet, valeatis pancratice!
lunes, 30 de marzo de 2015
De Festo ad Poesim celebrandam apud nos nuper habito
Salvete sodales amici omnes, quibus lingua Latina est cordi!
Pauca hodie eaque dulcissima; ecce die 20 huius mensis apud bibliothecam publicam in via Padre Isla (Legione in oppido) sitam novum habitum est Festum ad Poesim celebrandam.
Quo quidem Festo, tertium a nobis eodem in loco eademque occasione celebratum, duas per horas cum processisset, multa consilia inceptaque discipulorum discipularumque continebantur, quarum alia ad cultum et humanitatem antiquorum Graecorum Romanorumque, alia vero ad nos recentiores nostraque ipsorum tempora pertinuisse videntur.
En vobis enim imagines nonnullas, quibus discipuli discipulaeque lycei nomine Ordoño II primum, lycei cui nomen Iohannes ab Enzina postea, poesim sive antiquorum sive recentiorum honorantes celebrantesque et excipiuntur et illustrantur. Idque haud male agentes, mercle!
Maxime ergo participes omnes gratulandos credimus, quos novae occasioni adfuturos iam pridem totoque ex corde convocamus!
Valeatis pancratice!
Maxime ergo participes omnes gratulandos credimus, quos novae occasioni adfuturos iam pridem totoque ex corde convocamus!
Valeatis pancratice!
domingo, 21 de diciembre de 2014
De Latinis scholis apud Museum Legionense habitis
Mense Decembri exeunte, sicut mos est noster, scholas Latinas inter lustrandum Museum Legionense exagitavimus.
De opere ergo musivo quodam fabulam Graecam notissimam significanti totam tractavimus horam idque eo pacto quo simul grammaticas eas, quas apud nos hoc tempore frequentissimas offendimus, rationes cum adhibere tum recensere potuerimus.
martes, 15 de julio de 2014
De Certaminis illius Ciceronianis postrema editione a Laura discipula descripta
Quid? Ecquid forte, dulcissimi rerum, de Ciceroniano illo Certamine evulgandum audistis...? Quod enim si nonnumquam vobis contigerit, illud pro comperto est nobis habendum, nihil aliud nisi rem eximiam esse lautissimamque eam vos esse iudicaturos...
Quod ad eius Certaminis postremam attinet editionem, ecce Laura González Gallardo, discipula quae e Legione oppido in excultissimam hoc anno descenderit palaestram illam, itinere Italico iam absoluto atque frequentissimam memoriarum copiam tenens memoria, brevissimum harum rerum componere compendium bene voluit, quo summa horum dierum eorumque quae narranda praecipua existimaverit conscribenda destinavit.
Quod enim compendium si vobis lectum iam habueritis, illud luce clarius ante oculos apparebit vestros, discipulos enim nostros ex Hispania oriundos, brevissimo temporis spatio eis linguae Latinae ediscendae dato, ita eius rei peritiores evasisse, ut loci Ciceroniani cuiusdam conversionem optimam atque probationem et commentarios ipsa Latina lingua nonnulli cum composuissent, nimirum laudibus multis a iudicibus esse laudatos.
Quod vero de Alphonso Zunica illo discipulo speciatim notandum est, qui quidem, nullum umquam curriculum scholasticum Latinum in lyceo aut colegio privato secutus, immo quattuor tantum per menses apud Accademiam Vivarium Novum Latinis rudimentis edoctus continuatumque sermonem Latinum a diluculo usque ad noctem una cum amicis sodalisque serens, tantam suo Marte Latinae linguae doctrinam usumque est assecutus, qui disertissime Latine loqui et scribere septendecim annos natus valeat, unde primus post hominum historiam apud Hispanos discipulos quintum Certaminis praemium reportaverit...!
Quibus enim de rebus apud Arpinum hoc anno eventis proxima narratione, quam conscribendam nos promittimus, fusius latiusque Deo volente sumus narraturi.
Quibus enim de rebus apud Arpinum hoc anno eventis proxima narratione, quam conscribendam nos promittimus, fusius latiusque Deo volente sumus narraturi.
Valeatis quam optime omnes atque in proximum!
Scribebam Castellone in oppido.
De ea quam apud nos nuper habuimus postrema sessione
Si quis, noster ut mos est, ita res eas, quae apud nos consociationemque nostram factae sint cognoscendi cupidus sit, ecce libentissimo earum compendium et aperimus et tradimus animo.
Oportet enim sciatis, dulcissimi qui estis lectores, nos mense Iunio exeunte nostris ipsorum vestigiis insistentes, sessionem illam eo animo esse constitutos, qua discipulos discipulasque de cultu humanitateque necnon de lingua utraque Latina Graecaque bene meritos qui evasisse viderentur et honorare et celebrare valeremus.
Quem ad consequendum finem, Assumptio Sanchez, nostra quae est praeses, die vicessimo Facultatem ad Litteras nos conventuros magistros magistras discipulosque honorandos convocavit.
Cuius enim sessionis constituendae altera quoque exstitisse causa dicitur, bina nempe milia annorum ab Augusti imperatoris primi Romanorum excessu ut celebrarentur. Occasione ergo data, apud nos id decretum fuit, ut acroasi, minima quae esset, habenda, tanta post hominum historiam persona eiusque momenti iure merito commemorari posset. En ergo in promptu eam quam Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos Hispanico more) habuit acroasim pauperrimam.
De actis ergo nostris hunc ad academicum annum pertinentibus hactenus. Omnia bene vestra, amici dulcissimi, se vertant atque iucundum aestivum agatis tempus maximopere exoptamus!
In proxumum valeatis!
Ansgarius Legione mense Iulio ineunte scribebam.
martes, 15 de abril de 2014
De Festo ad Poesim celebrandam nuper apud nos habito
Die 20 mensis Martii non paucos fuisse discipulos discipulasque sessionem ad poesim universam sive antiquam sive recentiorem inire qui voluerint celebrandam constat.
Qui quidem discipuli duobus ex Legionensibus provenientes lyceis, Ioannes Enzina nempe necnon Ordoño II quae nuncupantur, iter quasi post hominum memoriam poeticum aggredientes multos ex operibus antiquis qui eminent locos celeberrimos liberrimo animo solutaque lingua tali recitarunt modo, qui ante oculos redivivam eorum auctorum imaginem posuerint.
At non solum antiquiores, immo recentiores quoque eorumque clarissimi convocati sunt auctores, quorum opera apud nos vigentia eo modo antiquis commixta sunt temporibus ut luce clarius illud apparuerit, nos vero nihil aliud nisi thesauri heredes maximopere servandi atque colendi esse videri...
Quibus omnibus sessionis participibus dum maxime gratulamur sincerissima curent ut valeant mente exoptamus!
jueves, 27 de febrero de 2014
De Certamine Ciceroniano apud nos nuper habito
Salvete omnes!
Maximo enim gaudio hodie vobis illud fausti nuntiamus, Certamine nempe Ciceronino apud nos die 21 proximo celebrato non paucos fuisse discipulos discipulasque -quos his in photographematibus subridentes paratosque ad omnia pericula subeunda videre potes- eosque ita Latinitatis amore doctrinaque permotos, qui per quattuor integras horas Ciceronis illius et locum interpretari et variis rationibus commentari bene voluerint.
Quorum enim discipulorum ad probationes quod attinet, fere omnes cum doctissimae pulcherrimaeque peritorum iuxta iudicium evaserint, illa a Laura Gonzalez Gallardo composita optima accuratissimaque iudicum sententia fuisse creditur.
Decretum ergo nobis est ut, cum participes omnes doctrina constantia studio Latinitatisque amore laudandos esse credamus, maxime discipulae illi et gratulemur et omnia faustissima exoptemus omina in probatione ea Arpinate, apud Italos, proximo die 9 mensis Maii celebranda.
Magistris magistrabusque autem omnibus gratias permultas necnon congratulationes frequentissimas esse agendas nemo est qui neget, qui tanta quam dederunt opera navarunt, ut brevissimo temporis spatio multisque obstantibus negotiis discipulos parare curare edocere informare qua sunt doctrina bene valuerint. Quos omnes liberrimo animo in proximam Certaminis editionem iam convocamus participandam!
Valete omnes quam optime!
miércoles, 22 de enero de 2014
Asturicae discipuli fabulam tragicam qui conspiciendam adiverunt
Superiore die 10 mensis Ianuarii non multi eidemque nobilissimi fuerunt discipuli discipulaeque adeo cultu et humanitate Graecorum Romanorumque allecti necnon adducti, qui Asturicam ad Museum Romanum lustrandum atque fabulam eam notissimam cui inscriptio Iphigenia in Aulide (Ἰφιγένεια ἡ ἐν Αὐλίδι Graeco sermone) conspiciendam auscultandam sapiendam se conferre bene voluerint.
Qui enim discipuli una cum magistris comitantibus duobus, cum fabula iam ad finem pervenerit suum, photographematibus nonnullis pelliculaque ea quam, lector suavissime, vides excepti sunt atque nunc temporis ostenduntur.
Valete quam optime omnes!
sábado, 28 de diciembre de 2013
Apud Museum Legionense scholas agitamus Latinas
Mense hoc Decembre exeunte discipuli discipulaeque nonnulli idemque ad lyceum Iohannes Enzina pertinentes magistroque Ansgario comitante Museum Legionense eo consilio petiverunt, ut vestigia ibi quae servantur Romana et conspicere et commentari valerent.
martes, 30 de abril de 2013
sábado, 23 de junio de 2012
De imaginibus ad Certamen Ciceronianum nonnullis
Salvete omnes!
Novas neque spernendas, ut fama, de Certamine Ciceroniano habemus imagines, quas liberrimo animo palam ad vos offerendas pergratissimum credamus.
Quarum aliae a diurnariis Italis eis
Arpini illo die munere fungentibus suo, aliae vero nostro Marte a nobis
exceptae aptaeque sunt. Universae autem, quid aliud nisi eae vobis valde placeant
vellemus?
Suscribirse a:
Entradas (Atom)


























