domingo, 8 de noviembre de 2009

De C. Iulio Caesare

Tandem aliquando dies advenit, quo de C. Iulio Caesare illo multa et legere et videre et dicere debemus.

Sub specie ad tanti viri vitam resque gestas introductionis has imagines videre auscultareque potestis, in quibus nonnulla elementa atque eius ingenii primordia duo homnines periti quadam cum simplicitate explicant.

Placeant cupio!



lunes, 5 de octubre de 2009

De novis FAMILIAE ROMANAE capitulis legendis deque quibusdam aliis

Novas imagines vobis praebeo, quibus capitula postrema recensere valeatis.








Alias imagines quoque addo, quae multum vobis ullo sine dubio placebunt. In quibus autem nonnulla menda insunt: potestisne ea invenire? Temptate modo!