lunes, 26 de junio de 2017

De discipulis discipulabusque carissimis valedicendis

Discipuli secundi gradus curriculo scholastico absoluto cum sint discessuri, nobis tota pace valedicendi sunt!




Bene ergo valeatis atque prospera faustaque omnia vobis se vertant futura...!


De sessione Societatis Hispanae Studiorum Classicorum apud nos nuper habita

Salvi salvaeque sitis, lectores amici quibuslibet Latinitas cordi est! 

Die 22 huius mensis, die nempe Iovis, sessio huius anni postrema Societatis nostrae quum celebrata sit, ecce nonnulla eius conventus testimonia verbis imaginibusque usi vobis tradere nobis visum est.



Qua enim in sessione, cuius participes -pro dolor!- variis de causis non tam frequentes numerati sunt, discipuli discipulaeque, qui de studio litterarum classicarum deque operibus quibusdam ab eis confectis erant gratulandi, sua quaeque acceperunt praemia honoresque singulos.


Sophia enim Goyeneche, quam imagine sinistra una cum magistro eius Ansgario videre potes, discipulam in lyceo Ioanne ab Enzina operam dantem necnon a Certamine Ciceroniano quae primam apud nos victoriae palmam reportavit quaeque iter fecerat Italicum Arpinum petens, brevissima protulit omnibus de iis rebus verba, quibus gratulari quoque Societatis moderatoribus gratiam eorum voluit.



Quod ad alios attinet honoratos discipulos, Iudith a Blanco et Marina Alonso Nogueira, a lyceo Eras de Renueva altera, altera ab Legione VII proveniens, primo et secundo sunt donatae praemiis de textu Latino convertendo, Maria vero Alonso ipsa atque Ioannes Ludovicus Campano, a lyceo Ordonio II proveniens, de textu Graeco honorati sunt. Omnes qui, si oculos ad imagines verteris, facile adspici poterunt.
Quos omnes discipulos discipulasque quin maximis caelo laudibus tollamus nullo prorsus modo valemus! 



Praemiis autem eis traditis, Caelia Ropero Serrano, linguae Latinae magistra apud nos Legionenses doctrixque, eam habuit orationem luculentissimam, cui inscriptio De Coptorum Aethiopumque artium vestigiis apud Museum Biblicum et Orientalem asservatis, qua animos movit eam auscultantium plurimum.
Cui enim magistrae gratias esse habendas permultas maximopere credimus.

Rebus absolutis hisce ad finem pervenimus sessionis narratae.


Et vos amici amicaeque, pancratice valeatis!

De Certamine huius anni Ciceroniano Arpinate celebrato

Salvi sitis amici amicae, lectores quilibet dulcissimi rerum! An bene valeatis? Quod prorsus exoptavimus fieri!

Ecce hodie illud fausti comporto, Sophia enim nostra amica Goyeneche discipulaque carissima, Arpini regionem eiusque silvas dum lustrat peragratque, photographemata nobis misit nonnulla, quibus ultimam huius Certaminis celeberrimi Ciceroniani adumbrare saltem celebrationem possimus. Quibus si addiderimus imagines alias easque mobiles, perspicius fusiusque hanc rem callere valebimus:

 

Ut patet, textus hoc anno Ciceronianum participibus Certaminis propositus vulnus, ut aiunt, acu tangere videtur: de philosophiae enim momento apud nos homines qui nunc sumus deque eius vi ad rectam inter tot mala interque viscissitudines plurimas quas patimur honestam beatam tranquillam fecundam, quis enim tam durus vecorsve erit quin videat et consentiat? At isti contra circulatores flagrant hodie pessimi ubique qui, a toto aberrantes caelo, nullam exstare philosophiae aut humaniorum studiorum necessitatem propalent garriantque...! Quos si quando casuve offendere tibi, amice, evenerit, Ciceronis illa verba aliaque eius modi plurima perpendenda proponas prorsus commendo. Quod non sine magno eis tibique ipsi beneficio ages...!


QVA CAVSA QVAQVE RATIONE CICERO AD PHILOSOPHIAM REVERSVS SIT

Quamquam libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere. 
Ego autem quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae summos viros amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
Atque utinam res publica stetisset quo coeperat statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus. Cum autem res publica, in qua omnis mea cura cogitatio opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.
Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem. Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem, posteaquam honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae tempori. ld autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium non erat.
Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima. Quid enim est, per deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt, philosophi nominantur, nec quicquam aliud est philosophia, si interpretari velis, praeter studium sapientiae.

Cicero, De officiis (2, 2-5)




Quam pancratice omnes valeatis ex imo exoptamus corde!