jueves, 24 de marzo de 2011

De excursione Gigiam nuper facta



Die 22 huius mensis, die scilicet Martis, non modicus discipulorum grex una cum tribus eorum magistris, quorum alii ad linguam Latinam, alius autem ad Graecam pertinent, Gigiam urbem petiverunt eo consilio manifesto, ut vestigia Romana ibi manentia, thermas nempe Romanas easque mirificas, viderent explorarent lustrarentque.

Quibus conspectis vestigiis, ad Theatrum Gigionense nomine Jovellanos discipuli magistrique suos rexerunt pedes fabulam eam Plautinam TRVCVLENTVS inscriptam conspecturi, quam actores tali hilaritate iucunditateque adhibitis egerunt ut nemo omnium quin rideret immo cachinnaret fuerit...!

Iam vesperi atque prandio confecto Aquarium id pulcherrimum prope oppidum situm non omnes visitavimus viatores, quorum varietas tanta piscium eorumque diversa genera ita allexerunt intentionem ut plurimis imaginibus photographematibusque exceptis non rari qui promitterent alia occasione futura huc sese venturos fuerint.

Id quod nostris quoque in votis est faciendum!

Valete omnes!

sábado, 29 de enero de 2011

De Asturica Augusta lustrata
















Die 26 proximo, die videlicet Mercurii, parvus discipulorum discipularumque grex una cum Ansgario eorum magistro oppidum illud cum notissimum tum splendidissimum idemque plurima ad Romanos cultum et humanitatem quae pertinent vestigia servans viserunt lustraveruntque.

Quae enim excursio Iesu nostro archaeologo duce optimam nobis occasionem monumenta aedificiaque diversa videndi conspiciendique praebuit, quorum Asturicensium vestigiorum forum cloacae thermae murusque castrorum praeter Museum illum pulcherrimum splendidissumumque Romanum digna quae recenseantur esse videntur.

Tempus quoque fuit ad Museum Socolatarum videndum, quo in loco haud pauca socolatae copia discipulis discipulabusque oblata magnum fuit periculum ne omnes comedones cum sint crassiores nimis evaderent...! Iam iam Asturicam redibimus deis deabusque faventibus nova vestigia Romana quaesitum, novas sapidissimas socolatas sumptum...!