domingo, 21 de diciembre de 2014

De Latinis scholis apud Museum Legionense habitis

Mense Decembri exeunte, sicut mos est noster, scholas Latinas inter lustrandum Museum Legionense exagitavimus.

De opere ergo musivo quodam fabulam Graecam notissimam significanti totam tractavimus horam idque eo pacto quo simul grammaticas eas, quas apud nos hoc tempore frequentissimas offendimus, rationes cum adhibere tum recensere potuerimus.


martes, 15 de julio de 2014

De Certaminis illius Ciceronianis postrema editione a Laura discipula descripta

Quid? Ecquid forte, dulcissimi rerum, de Ciceroniano illo Certamine evulgandum audistis...? Quod enim si nonnumquam vobis contigerit, illud pro comperto est nobis habendum, nihil aliud nisi rem eximiam esse lautissimamque eam vos esse iudicaturos...

Quod ad eius Certaminis postremam attinet editionem, ecce Laura González Gallardo, discipula quae e Legione oppido in excultissimam hoc anno descenderit palaestram illam, itinere Italico iam absoluto atque frequentissimam memoriarum copiam tenens memoria, brevissimum harum rerum componere compendium bene voluit, quo summa horum dierum eorumque quae narranda praecipua existimaverit conscribenda destinavit.



Quod enim compendium si vobis lectum iam habueritis, illud luce clarius ante oculos apparebit vestros, discipulos enim nostros ex Hispania oriundos, brevissimo temporis spatio eis linguae Latinae ediscendae dato, ita eius rei peritiores evasisse, ut loci Ciceroniani cuiusdam conversionem optimam atque probationem et commentarios ipsa Latina lingua nonnulli cum composuissent, nimirum laudibus multis a iudicibus esse laudatos. 

Quod vero de Alphonso Zunica illo discipulo speciatim notandum est, qui quidem, nullum umquam curriculum scholasticum Latinum in lyceo aut colegio privato secutus, immo quattuor tantum per menses apud Accademiam Vivarium Novum Latinis rudimentis edoctus continuatumque sermonem Latinum a diluculo usque ad noctem una cum amicis sodalisque serens, tantam suo Marte Latinae linguae doctrinam usumque est assecutus, qui disertissime Latine loqui et scribere septendecim annos natus valeat, unde primus post hominum historiam apud Hispanos discipulos quintum Certaminis praemium reportaverit...!

Quibus enim de rebus apud Arpinum hoc anno eventis proxima narratione, quam conscribendam nos promittimus, fusius latiusque Deo volente sumus narraturi.


Valeatis quam optime omnes atque in proximum!

Scribebam Castellone in oppido.

De ea quam apud nos nuper habuimus postrema sessione

Si quis, noster ut mos est, ita res eas, quae apud nos consociationemque nostram factae sint cognoscendi cupidus sit, ecce libentissimo earum compendium et aperimus et tradimus animo.

Oportet enim sciatis, dulcissimi qui estis lectores, nos mense Iunio exeunte nostris ipsorum vestigiis insistentes, sessionem illam eo animo esse constitutos, qua discipulos discipulasque de cultu humanitateque necnon de lingua utraque Latina Graecaque bene meritos qui evasisse viderentur et honorare et celebrare valeremus. 

Quem ad consequendum finem, Assumptio Sanchez, nostra quae est praeses, die vicessimo Facultatem ad Litteras nos conventuros magistros magistras discipulosque honorandos convocavit.  






Cuius enim sessionis constituendae altera quoque exstitisse causa dicitur, bina nempe milia annorum ab Augusti imperatoris primi Romanorum excessu ut celebrarentur. Occasione ergo data, apud nos id decretum fuit, ut acroasi, minima quae esset, habenda, tanta post hominum historiam persona eiusque momenti iure merito commemorari posset. En ergo in promptu eam quam Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos Hispanico more) habuit acroasim pauperrimam.

De actis ergo nostris hunc ad academicum annum pertinentibus hactenus. Omnia bene vestra, amici dulcissimi, se vertant atque iucundum aestivum agatis tempus maximopere exoptamus!

In proxumum valeatis!

Ansgarius Legione mense Iulio ineunte scribebam.


martes, 15 de abril de 2014

De Festo ad Poesim celebrandam nuper apud nos habito


Die 20 mensis Martii non paucos fuisse discipulos discipulasque sessionem ad poesim universam sive antiquam sive recentiorem inire qui voluerint celebrandam constat. 


Qui quidem discipuli duobus ex Legionensibus provenientes lyceis, Ioannes Enzina nempe necnon Ordoño II quae nuncupantur, iter quasi post hominum memoriam poeticum aggredientes multos ex operibus antiquis qui eminent locos celeberrimos liberrimo animo solutaque lingua tali recitarunt modo, qui ante oculos redivivam eorum auctorum imaginem posuerint. 

At non solum antiquiores, immo recentiores quoque eorumque clarissimi convocati sunt auctores, quorum opera apud nos vigentia eo modo antiquis commixta sunt temporibus ut luce clarius illud apparuerit, nos vero nihil aliud nisi thesauri heredes maximopere servandi atque colendi esse videri...




Quibus omnibus sessionis participibus dum maxime gratulamur sincerissima curent ut valeant mente exoptamus!

jueves, 27 de febrero de 2014

De Certamine Ciceroniano apud nos nuper habito

Salvete omnes!

Maximo enim gaudio hodie vobis illud fausti nuntiamus, Certamine nempe Ciceronino apud nos die 21 proximo celebrato non paucos fuisse discipulos discipulasque -quos his in photographematibus subridentes paratosque ad omnia pericula subeunda videre potes- eosque ita Latinitatis amore doctrinaque permotos, qui per quattuor integras horas Ciceronis illius et locum interpretari et variis rationibus commentari bene voluerint.


Quorum enim discipulorum ad probationes quod attinet, fere omnes cum doctissimae pulcherrimaeque peritorum iuxta iudicium evaserint, illa a Laura Gonzalez Gallardo composita optima accuratissimaque iudicum sententia fuisse creditur.



Decretum ergo nobis est ut, cum participes omnes doctrina constantia studio Latinitatisque amore laudandos esse credamus, maxime discipulae illi et gratulemur et omnia faustissima exoptemus omina in probatione ea Arpinate, apud Italos, proximo die 9 mensis Maii celebranda. 

Magistris magistrabusque autem omnibus gratias permultas necnon congratulationes frequentissimas esse agendas nemo est qui neget, qui tanta quam dederunt opera navarunt, ut brevissimo temporis spatio  multisque obstantibus negotiis discipulos parare curare edocere informare qua sunt doctrina bene valuerint. Quos omnes liberrimo animo in proximam Certaminis editionem iam convocamus participandam!

Valete omnes quam optime!






miércoles, 22 de enero de 2014

Asturicae discipuli fabulam tragicam qui conspiciendam adiverunt

Superiore die 10 mensis Ianuarii non multi eidemque nobilissimi fuerunt discipuli discipulaeque adeo cultu et humanitate Graecorum Romanorumque allecti necnon adducti, qui Asturicam ad Museum Romanum lustrandum atque fabulam eam notissimam cui inscriptio Iphigenia in Aulide  (Ἰφιγένεια ἡ ἐν Αὐλίδι Graeco sermone) conspiciendam auscultandam sapiendam se conferre bene voluerint.

























Qui enim discipuli una cum magistris comitantibus duobus, cum fabula iam ad finem pervenerit suum, photographematibus nonnullis pelliculaque ea quam, lector suavissime, vides excepti sunt atque nunc temporis ostenduntur.


Valete quam optime omnes!