lunes, 11 de enero de 2010

De novo anni tempore ineundo

Salvete discipuli discipulaeque omnes!

Novum spatium anni inimus, atque necesse nos rationes aptiores ad disciplinam perbelle persequendam constituere visum. En ergo admonitiones consiliaque nonnulla a vobis bene consulenda:

Hunc ad mensem, quod attinet, debetis:

  • Litteris Latinis, melius Romanas diceremus, ad scaenam atque ad orationes habendas pertinentibus studere.
  • Compositionem de Festo Natalicio vestro, quomodo id degeritis, facere.
  • Colloquia brevia de vita operibusque C.Iulii Caesaris enarrandis parare atque in auditorio constituere.
  • Pensum cottidianum ad textum Caesaris et ad capitula Familiae Romanae conficere.
  • Numquis vestrum cum aliis condiscipulis commercium condere vellet epistulare?
  • Ceterum, excursiones nonnullas facere conabimur, inter quas eae ad oppidulum nomine LANCIA, atque ad Museum Legionensem faciendae numerari possunt.

    Bonum animum habeatis!