domingo, 29 de abril de 2012

De discipulis ad Institutum Biblicum et Orientale adeuntibus

Ecce discipuli eorumque magistri duo ad Institutum Biblicum et Orientale adeuntes..! Illud est notandum, Petrum enim Blanco illum, optimus qui est professor linguae Sumerianae eo in Instituto tanta, qua multum pollet, humanitate nos invitavisse constare, cuius causa invitationis, quid nobis faciendum, nisi eo convenire?

 


Qui quidem Petrus professor non modo aedificium monstrare, immo lectionem, qua est doctrina, eruditissimam lautissimamque de cultu atque humanitate Mesopotamico eiusque erga nos homines hodiernae aetatis momento habere agitareque voluit.

Gratias perplurimas tibi, Petre amicissime! Speramus fore proxima sit occasio te conveniendi!



sábado, 28 de abril de 2012

De discipulis illis Latine loquentibus eisdemque omnino furentibus!

Oportet enim sciatis abhinc aliquot temporis illam apud nos exstare quasi consociationem notissimam nomine Vos Quattuor ubique evulgatam. Quae quidem consociatio si quis quid faciat quidve quae consilia excogitet facienda cognoscere velit, videat modo has imagines, quibus furiosa atque omnino eorum sodalium disperdita mens adumbrari potest...!




O discipuli, quam audaces alacresque vos ipsos praebetis...! Pro comperto ergo illud habeatis, etiam si Latina quam adhibuistis lingua non tam pura immo aliquot mendis inquinata esse videatur, vos felices laetosque in Latinitatem vitae vestrae inmiscendo prorsus apparere, id quod mihi, qui tantam navavi operam vobis in eam informandis linguam, quid aliud nisi omnino laetabundus evadam efficiat?

Valeatis semper una cum sodalibus vestris, Vos Quattuor illi...!